monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, Collationes, 2, 15, VII. Quod charismatum virtus non in mirabilibus, sed in humilitate consistat. <<<     >>> IX. Quantum praecellat vitae probitas opera signorum.

CAPUT VIII. Quod mirabilius sit de semetipso vitia, quam de altero daemones extruisse. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Et revera maius miraculum est de propria carne fomitem luxuriae eradicare, quam expellere immundos spiritus de corporibus alienis; et magnificentius signum est virtute patientiae truculentos motus iracundiae cohibere, quam aeris principatibus imperare; plusque est exclusisse edacissimos de corde proprio tristitiae morbos, quam valetudines alterius febresque corporeas expulisse.
2 Postremo multis modis praeclarior virtus sublimiorque profectus est, animae propriae curare languores, quam corporis alieni. Quanto enim haec sublimior carne est, tanto praestantior eius est salus; quantoque pretiosioris excellentiorisque est substantiae, et tanto gravioris ac perniciosioris est et ruinae.